monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf13013.139 > habCod.Guelf.81Weiss..153 > bnf9389.238 > ad Ephesios, 3 > sectio 6 > bnf10439.218 r > csg75.840 > bnf11947.66 > uwbM.p.th.f.12.72 > csg75.840 > sectio 3 > csg914.277 > habCod.Guelf.81Weiss..191 > sectio 2 > sectio 23 > Lucas, 21 > 8 > bnf11947.63 > csg250.379 > csg51.256 > csg458.224 > bnf11947.87 v > sectio 15 > csg914.236 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 197, 3
Quare autem beatum Ioannem Dominus et Salvator noster lucernam esse dixerit, et quare eum mitti ante se voluerit, breviter, si iubetis, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Praemissus est enim velut vox ante verbum, lucerna ante solem, praeco ante iudicem, servus antes dominum, amicus ante sponsum. Et quia universum mundum peccatorum tenebrae et nox infidelitatis oppresserat, et solem iustitiae aspicere non valebat; beatus Ioannes quasi lucerna praemittitur, ut cordis oculi, qui lippitudine iniquitatis oppressi magnum et verum lumen videre non poterant, ad lumen lucernae primum quasi tenuem splendorem videre consuescerent; et paulatim peccatorum nubilo remoto, et infidelitatis humore digesto, adveniente Christo, ab illo coelesti lumine laetificari possent potius quam torqueri. Sicut enim lippientes oculos ad videndum provocas, si exiguum splendorem lucernae ostenderis; et amplius crucias, si lumen magnum ingesseris: ita Dominus et Salvator noster, qui est lumen verum, nisi prius beatum Ioannem velut lucernam praemitteret, claritatem illius totus mundus sustinere non posset. Loquatur Ioannes, et dicat, Ego vox clamantis in deserto . Vox erat; quia Verbi Dei spiritu replebatur . Sicut sermo vocis quodam modo ministerio ac vehiculo ad audientem a loquente transmittitur; ita ille Christum sonans, Verbi erat minister et portitor. Sanctus, inquam, Ioannes typum in se Legis, quae Christum longe per signa et indicia monstrabat, ostendit; et ideo misit ad Christum duos de discipulis suis. Isti duo discipuli a Ioanne ad Christum missi, forte duo populi sunt, quorum unus ex Iudaeis credidit, alter ex Gentibus. Ioannes dirigit ad Christum; Lex mittit ad gratiam, et per Evangelii fidem, veterem desiderat astrui veritatem.